Philobiblon (sm)(tm)

Back to Search     Back to Results


ID no. of Person BETA bioid 1447
Name Antonio de Barahona, cronista de Carlos V, emperador
Sex hombre
Associated Persons cronista de: Carlos V, emperador [1520-02-24 - 1556-01-16] (BNE MSS.6175)
sobrino de: Pedro de Gracia Dei seudo (muerte Zafra 1530) (BNE MSS.6175)
¿idéntico con: Antonio de Villamayor (nac. Galicia) ?(Faulhaber)
Author of texid 10535 Antonio de Barahona, Carta … escrita a Don Martin Fernández de Jódar, canónigo de la santa iglesia de Baeza, en que le da cuenta quién fueron los trescientos infanzones y otros caballeros nobles de la ciudad de Baeza., escrito 1499-09-01
texid 2028 Antonio de Barahona, Rosal de la nobleza de España, escrito 1530-12-25
Other associations with witnesses cnum 14881 MS: Juan Pérez de Vargas… Blasón de armas de todos los reyes, emperadores y caballeros hidalgos de España, escrito 1541-06-10. Madrid: Nacional (BNE) (Gayangos), MSS/18468, 1541 ca. - 1560 ca.
References (most recent first) Vida y obra tratadas en Franckenau et al. (1724), Bibliotheca hispanica historico-genealogico-heraldica 32-33 , n. LV
Note Franckenau 1724: ANTONIUS DE BARAHONA ( VARAONA ET BARRAONA, sic enim varie in Codicibus manuscriptis Auctoris nomen apparet,) Petri de Gracia Dei inferius celebrandi ex sorore nepos; ita enim Hispanorum Sobrino heic accipiendum puto. Caroli V. Augusti Praeco seu Fecialis, Hispanice Faraute sive Rey de armas, Germanice Herold, Vir rerum suarum munerisque adprime gnaras, quod satis demonstrat insigne,quod congessit, de nobilibus Hispaniae familiis quibusdam opus Genealogico-Heraldicum.

ROSAL aliis VERGEL de nobleza inscriptum. Manuscriptum illud versatur in Bibliothecis, visuque perrarum est, & nec ejus vestigia nisi in paucissimis Genealogorum Hispanorum scriptis apparent. Meminerunt tamen, qui eo usi sunt, Gudiel (ψ) Argote Molina (ω) Joannes Florez de Ocariz (α) Ludovicus de Salazar & Castro. (β) Nos duplex novimus operis hujus exemplar apographum, alteram vidimus olim una cum Epistola Parahonae [!] mox recensenda, quae Codice praefixa est, in Regia Parisiensi Bibliotheca in fol. mediocris crassitiei volumine, notaturque illud in Catalogo manuscriptorum Bibliothecae hujus num. 10221, alterum similis crassitiei in folio, Indice Familiarum instructum coemit ex selecta B. Joannis Lucae Cortesii Bibliotheca Matriti beatus Dn. ab Ehrencron secumque in has oras attulit, qui & nostris id aliquandiu usibus concessit. Praeter hoc opus citatus modo Argote Molina alibi (γ) quoque mentionem facit scriptae à Barahona nostro.

EPISTOLAE de nobilibus urbis Beaciensis familiis ad Martinum Sanchez de Jodar Cathedralis Ecclesiae Beaciensis Cantorem, an. 1499•quam vix credo aliam esse ac diversam à citato alibi ab Argote Molina Barahonae opere.

DE LOS linages de Baeza. Exinde autem patria Beaciensem judicavit Barahonam Nicolaus Antonius (δ) cui & facile praebemus assensum. Honorificam caeteroquin ejusdem quoque mentionem fecit Joannes Bilches, itidem Beaciensis Jesuita in eleganti suo de Sanctis Giennensibus opere. (ε)

(ψ) Compendio de los Girones. fol, 3. b.
(ω) In notitia MSCtorum praemissa nobiliario Andalusiae.
(α) Nobiliario del reino de nueva Granada Tom. I, pag. 434. med.
(β) IN operibus suis passim, & MSCto saepius citato num. 76.
(γ) Nobleza de Andalusia Lib. 2 cap. 83, fol.205. pr.
(ε) Biblioth. Hispan. Tom. I. cit. pr.’’
Record Status Created 1987-12-27
Updated 2019-09-28